monumenta.ch > Plinius > sectio 95 > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 58
{XX} et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leprosi marini venena.